Image: BnF Latin 4806 f25 Dicuil De Mensura Orbis Terrae

Description: The text in latin reads: POST CONGREGATAM EPISTOLAM DE QUESTIONIBUS DECIM artis grammatice cogitaui ut liber de mensura prouintiarum orbis terrae sequeretur secundum illorum auctoritatem quos sanctus Theodosius imperator adprouintiaspraedictas mensurandas miserat; et iuxta Plinii Secundi praeclaram auctoritatem ipsarum dimensionem uolo supplens ostendere. Sed duabus causis contra temporum rationem scripturam missorum Theodosii uerbis Plinir'. Secundi ordine scribendi praepono, eo quad illi in duodenis nouissime uersibus diligentius antiquis fecisse affirmant et quad exemplaria codicum Naturalis Historiae Plinii Secundi quae scrutatus Jui nimis a scriptoribus ultimorum temporum dissipata praeuidi. Sermones quidem praedictorum missorum quia minus uitiose scripti sunt quantum potuero corrigere curabo. At ubi in libris Plinii Secundi corruptos absque dubio numeros fieri cognouero, loca s eorum uacua interim fore f aciam, ut, si non inuenero certa exemplaria, quicumque reppererit emendet. Nam ubi dubitauero utrum certi necne sint numeri, sicut certos crassabo, ut praedictus quisquis ueros uiderit ueraciter corrigat. Nulli stuporem prebere debet quando numerus milium inter Plinium Secundum et missos imperatoris dissentit, quoniam illi, sicut prae dixi, quod intentius uere hoe opus perfecerunt quam ueteres testantur. i De Europa ii De Asia iii De Africa iiii De Aegypto atque Aethiopia cum illius insulis v De longitudine ac latitudine or bis terrae uersibusque missorum vi De quinque fiuminibus et aliis 25 vii De aliquibus nominatim insulis viii De latitudine et longitudine Tyrrheni maris Viiii De sex montibus
Title: BnF Latin 4806 f25 Dicuil De Mensura Orbis Terrae
Credit: https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/btv1b90668685/f26.item.zoom
Author: Bibliothèque nationale de France
Usage Terms: Creative Commons Attribution-Share Alike 4.0
License: CC BY-SA 4.0
License Link: https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0
Attribution Required?: Yes
Image usage
The following page links to this image: